Feeds:
Entradas
Comentarios

Posts Tagged ‘klaseko lanak’

Sphinx erat monstrum atrox : habebat virginis caput, manus et vultum ; hominis vocem, corpus canis, caudam serpentis, pennas passeris et ungues leonis. In cacumine montis apud Thebas manebat et viatoribus aenigma proponebat. Homines quaestionem solvere nesciebant et monstrum omnes vorabat. Tunc coram Spinge apparuit Aedipus. Monstrum dixit ei: “ Quis est animal, quod mane quattuor pedibus ambulat, meridie duobus et vespere tribus?” Aedipus respondit : « Hoc animal est homo : infans manibus et pedibus procedit, iuvenis tantum pedibus et in senectute pedibus et baculo pro tertio pede ambulat ». Sphinx, furore caeca, de saxo se poiecit et caput eius dissiluit.

Read Full Post »